— XVII 126 —
§. 477.
Actiones spirituum finitorum in alias mundi partes, per determinatam
naturam patientium non actuatae, hinc respectu patientium praeternaturales,
§474, et extraordinariae, §472, 384, non sunt tamen supernaturales, nec miracula,
§474. Hinc si dicuntur miracula comparativa*), miracula comparativa
non sunt miracula, quae illis contradistinguenda rigorosa**), vocantur. Si tales
actiones supra naturam ponantur, id tantum de certa corporis mundive corporei
natura concedi potest, §. 470.
*) Vergleichungs-Weise. **) nach der Strenge sogenannte Wunder.
Baumgarten Met XVII, 126, §477