— 398 —
      PROP. IX. Enumerare et diluere difficultates, quae principium
rationis determinantis vulgo sufficientis premere videntur.
      Inter impugnatores huius principii agmen ducere, et solus omnium vicem
sustinere posse iure putandus est *) S. R. et acutissimus Crusius, quem inter
Germaniae, non dicam philosophos, sed philosophiae promotores profiteor vix
cuiquam secundum. Cuius mihi dubiorum si bene ceciderit discussio, (quod
bonae causae patrocinium spondere videtur,) omnem difficultatem superasse
mihi videbor. Primo formulae huius principii exprobrat ambiguitatem et instabilem
sensum. Quippe rationem cognoscendi, rationem itidem moralem et alias
ideales pro realibus et antecedenter determinantibus subinde usurpari recte
notat, ita, ut utram subintelligi velis, saepenumero aegre intelligi queat. Quod
telum quia nostra asserta non ferit, declinandum nobis non est.
Kant ND 398