— XVII 125 —
§. 474.
Eventus mundi a nullius entis contingentis natura actuatus supernaturalis
est. Eventus a determinata certi entis contigentis, in quo evenit, natura non
actuatus, respectu illius entis praeternaturalis est. Hinc supernaturalia sunt
praeternaturalia respectu naturae universae; et praeternaturalia respectu naturae
universae sunt supernaturalia, §466. Eventus supernaturalis, qua spectatur
ut extraordinarius, est miraculum*). Hinc miraculum est praeternaturale respectu
naturae universae. Omne miraculum est supernaturale, sed non omne supernaturale
refertur ad miracula.
*) ein Wunder, Wunderwerk.
Baumgarten Met XVII, 125, §474