— XVII 125 —
§. 472.
Ordo naturalium in mundo est ordo naturae, isque vel supernaturalium,
vel praeternaturalium opponitur coniunctioni, et vel in certo tantum corpore,
vel mundo corporeo, vel spiritu, vel mundo pneumatico spectatur, §469, 470,
vel in universa natura, §466. Horum ordinum singuli normas suas communes
habent, §86. Ergo sunt in hoc mundo normae naturalis ordinis leges regulaeque
communes, §432, diversae, §38, at similes, §70. Complexus legum
similium ius*) est, cf. §971 (latius dictum). Legum ordinis naturae complexus
ius na-
— 161 —
turae latissimum est, huius partes sunt leges regulaeque motus,
§432, legesque naturae spirituum.
*) ein Recht.
Baumgarten Met XVII, 125, §472