— XVII 123 —
§. 466.
Complexus naturarum in singulis et simul sumptis partibus mundi est
natura universa (naturata, cf. §. 859). Hinc natura huius et perfectissimi universi
est aggregatum seu complexus omnium essentialium, essentiarum, facultatum,
receptivitatum, virium, quibus omnes eius partes, monades, elementa,
— XVII 124 —
spiritus, materiae, corpora instructa sunt, §430, hinc omnis omnium in eo
corporum modus compositionis, vis inertiae, vis motrix, et mechanismus est
pars naturae universae, §431, 433.
Baumgarten Met XVII, 123-124, §466