— 398 —
§. 14.
De tempore.

      1. Idea temporis non oritur, sed supponitur a sensibus. Quae enim
in sensus incurrunt, utrum simul sint, an post se invicem, nonnisi per
— 399 —
ideam temporis repraesentari potest; neque successio gignit conceptum
temporis sed ad illum provocat. Ideoque temporis notio, veluti per
experientiam acquisita, pessime definitur per seriem actualium post se
invicem exsistentium. Nam, quid significet vocula post, non intelligo,
nisi praevio iam temporis conceptu. Sunt enim post se invicem, quae
exsistunt temporibus diversis, quemadmodum simul sunt, quae exsistunt
tempore eodem.
Kant Diss 398-399