— XVII 123 —
§. 463.
Cum harmoniae praestabilitae universalis condicio, sine qua non, sit possibilitas
eius in mundo perfectissimo, haec demonstranda est harmoniam praestabilitam
demonstraturo per §462. Alias ita patet: ex quavis cuiusvis mundi
monade singulae mundi, ad quem pertinet, partes cognosci possunt, §400, ergo
et singulae mutationes mundanae, §354, 155. Tales autem sunt omnes passiones
cuiusvis monadis mundanae, quam ab alia sui mundi monade patitur,
§210. Monas
— 156 —
autem patiens est vis, §199. Ergo ipsa illa monas ab
alia monade mundana patiens est ratio huius passionis suae, et singularum eius
partium, §354, 155, hinc ratio huius suae passionis sufficiens, §14, 21, adeoque
data passio ipsius simul est patientis actio, §210. Ergo passiones
omnes monadum cuiusvis mundi, quas ab aliis monadibus mundanis patiuntur,
sunt tantum ideales, §212. Ergo talis etiam semper influxus monadis mundanae
in aliam, numquam realis, numquam physicus, §450. Hinc in hoc etiam mundo
omnes eius substantiae sunt tantum per harmoniam praestabilitam in commercio
universali, §448, nullae umquam per influxum physicum. Systema harmoniae
praestabilitae universalis est vera sententia, ergo et omnis particularis harmonia
praestabilita vera est, §462, omnis et universalis et particularis influxus physicus,
et eius systema, §450, et systema causarum occasionalium, §452, falsa sunt.
Baumgarten Met XVII, 123, §463