— XVII 122 —
§. 459.
Per harmoniam praestabilitam, influxum plurium substantiarum mundi in
commercio positarum idealem in se invicem maior nexus actuatur, quam per
influxum earundem physicum, §167. Nam in in-
— 154 —
fluxu physico passio
realiter patientis non habet rationem sufficientem in patientis viribus, §450,
212. In harmonia praestabilita habet passio patientis substantiae rationem sufficientem
1) in ipsius viribus, 2) in idealiter influente substantia, §449. Hinc
substantia influens in harmonia praestabilita est aeque fecunda, ac in influxu
physico, substantia vero patiens est in harmonia praestabilita fecundior, quam
in influxu physico, §. 166.
Baumgarten Met XVII, 122, §459