— XVII 121 —
§. 456.
Systema influxus physici et causarum occasionalium universalia in eo
sunt similia, ut passiones unius in hoc mundo substantiae ab altera eiusdem
mundi parte utrumque ponat reales; in eo sunt dissimilia, §70, ut prius influere
solam substantiam infinitam in eas tollat, ponat posterius, §451, 452.
Baumgarten Met XVII, 121, §456