— 82 —
Quapropter non recte notant Ciceronem multa
levia dixisse: nam et levibus illis in foro, in senatu, et potissimum
in concione regnavit; et orator extitit imperii Romani
maiestate dignissimus. Quid illud, quod in quibus caussis haerebit
orator, qui unum verum curat, in iisdem sese expediet, qui
— 83 —
verisimilia praeterea consectatur? M. Brutus hac nostra, aut ferme
nostra critica instructus (Stoicus enim erat), Milonem deprecativo
statu defendendum putabat, eumque contendere absolvi oportere,
cum ob eius maxima in rempublicam merita, tum quod
pessimam de ea pestem, Clodium sustulisset. At Cicero, in topica
versatus, intutum existimavit talem reum, eo rerum statu,
iudicum clementiae committere, et coniectura eam caussam duxit:
quam si egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo iudicio
evasisset absolutus. [>]
Vico NT 82-83