— XVII 121 —
§. 454.
Systemata harmoniae praestabilitae et influxus physici universalium in hoc
sunt similia, §70, ut 1) nec influxum mutuum substantiarum huius mundi,
nec harmo-
— 152 —
niam, nec influxum substantiae infinitae in easdem realem tollant
universales, §448, 450, 2) passiones substantiarum huius mundi ponant
esse actiones alicuius substantiae finitae; in eo sunt dissimilia, ut posterius
excludat ab actione patientem substantiam, prius non excludat, §449, 451.
Baumgarten Met XVII, 121, §454