— XVII 121 —
§. 452.
Qui ponit in omnes substantias huius mundi pati visas ab aliis huius
mundi substantiis, et realiter quidem patientes, ex ipsius sententia, solam realiter
influere substantiam infinitam, est occasionalista (assistentianus) universalis,
eiusque systema est systema causarum occasionalium universale*) (Cartesianum,
s. Malebranchianum potius assistentiae), contradicens §400, 408, hinc falsum.
Idem patet inde, quod
— 151 —
per occasionalismum nulla mutatio harmonica in
substantia ulla mundana est ipsius, sed tantum substantiae infinitae actio, §. 448.
Hinc etiam hoc systema omnem in finitis tollit vim et energian, §. 451.
*) die Meinung der allgemeinen sogenannten nur gelegentlichen Ursachen.
Baumgarten Met XVII, 121, §452