— XVII 120 —
§. 451.
Systema influxus physici universalis non tollit harmoniam substantiarum
mundi mutuam eamque universalem, §450, 48, sed praestabilitam, §448. Non
omnis, qui ponit substantias huius mundi in se mutuo influere, inter se confligere,
a se invicem pati, et utrumque posse corpora respectu spirituum, spiritus
respectu corporum, immo se possse mutuo contingere, est influxionista universalis,
§449, 450. Influxionista universalis 1) negat ullam substantiam huius
mundi, quando patitur ab alia substantia huius mundi, agere et passiones suas
vi sua producere, §.
— 150 —
450, 212, 2) ponit realiter passiones unius substantiae
huius mundi produci ab altera substantia huius mundi in eam influente, §. 450.
Hinc per systema influxus physici universalis nulla substantia, pars mundi, in
ullis suius mutatonibus harmonicis agit vi propria, §448. Iam vero omnes
mutationes substantiae mundanae possunt ex vi cuiuscumque alius monados ad
— XVII 121 —
eundem mundum pertinentis sufficientursufficienter cognosci, §354, 400. Ergo omnes
sunt harmonicae, §448, et hinc in nullis suis mutationibus ulla substantia
mundana agit, ex systemate influxus physici universalis, in omnibus realiter
patients ab aliis substantiis mundanis, quae tamen ob eandem rationem prorsus
non agerent, §210, hinc nec vires essent, §197, q. c., §. 199.
Baumgarten Met XVII, 120-121, §451