— XVII 120 —
§. 449.
Systema harmoniae praestabilitae universalis non tollit influxum substantiarum
huius mundi in se invicem, sed eum ponit, §448, non tollit unam mundi
substantiam pati ab altera, §448, 212, sed quamlibet tamen mutationem suam,
quam ab altera substantia huius mundi patitur, vi sua producere ponit, §210,
non tollit partium huius mundi conflictum mutuum, §213, facultatem receptivitatemque
actionum transeuntium §217, multo minus influxum substantiae
infinitae, receptivitatemque illius influxus in finitis, §448, non solum non tollit
agere posse spiritus
— 149 —
in corpora, et corpora in spiritus, sed ponit etiam in
hoc mundo corpora et spiritus in se mutuo influere, §408, 434, seque posse
mutuo contingere, §223, 409.
Baumgarten Met XVII, 120, §449