— XVII 118 —
§. 440.
Perfectissimus etiam mundus finitus est, §372, et omnes eius, etiam perfectissimae,
partes finitae, §354, 257. Ergo nec ipse, nec quicquam in eodem
est infinitum realiter, §248. Non possunt tamen solum et ipse, et multae eius
partes multis rationibus mathematice infinita esse, sed est ipse etiam omnibus,
qui aut nequent, aut quibus non placet contingentis maximi determinare limites,
extensionis, protensionis, intensionis infinitae mathematice talis, s. intensive, extensive,
protensive indefinitus, §248, 437.
Baumgarten Met XVII, 118, §440