— XVII 118 —
§. 438.
Si vel duo tantum contingentia extra se posita sunt in mundo compossibilia,
vel ut simultanea, vel ut successiva, quorum unius perfectio vel nihil,
vel non tantum alterius perfectioni deroget, quantum perfectioni totius addat,
mundus egoisticus, qualem egoista hunc ponit, non est perfectissimus. Si vel
unica tantum monas non intellectualis in se possibilis et cum spiritibus in
mundo compossibilis est, cuius perfectio aut nihil, aut non tantum perfectioni
spirituum deroget, quantum perfectioni totius addat, mundus idealisticus, qualem
idealista hunc ponit, non est perfectissimus, §. 437.
Baumgarten Met XVII, 118, §438