— XVII 117 —
§. 437.
Posito mundo perfectissimo ponitur summa, quae in mundo possibilis est,
perfectio, §436. Hinc mundus perfectissimus est etiam mundorum possibilium
omnium optimus, §187. Iam mundi partes sunt actualia, §354, haec vel
simultanea, vel successiva, §306. Ergo mundus perfectis-
— 143 —
simus tot 1) simultanea,
— XVII 118 —
tot 2) successiva complectitur, et 3) tanta, quot et quanta in mundo sunt
optimo compossibilia, i. e. 1) extensive, 2) protensive, 3) intensive, mundorum est
optimus maximus
, §436, 368.
Baumgarten Met XVII, 117-118, §437