— XVII 117 —
§. 434.
Nexus machinarum est mechanicus, hinc nexus corporum in mundo est
mechanicus (mundus, cf. §354, corporeus, materialis, regnum naturae), §. 433.
At, in quo mundo sunt spiritus et corpora, in eo connexa sunt etiam corpora
cum spiritibus, §357, hinc in mundo, in quo sunt spiritus et corpora, est
nexus 1) corporum inter se, 2) spirituum inter se, §403, 3) corporum et spirituum
mutuus, pneumatico-mechanicus et mechanico-pneumaticus (harmonia regni
naturae et gratiae).
Baumgarten Met XVII, 117, §434