— XVII 115 —
§. 427.
Omnem materiam, qualis est in hoc mundo, constituunt elementa, §418,
419. Hinc magnitudo quantitativa ipsi tribuenda, §419, 423, est multitudo
elementorum ad certam materiam constituendam unitorum, §159, 413. Hinc
elementa partes certae materiae cum ea, tamquam monadato suo, sunt in eodem
loco, §155, 406. Ergo si locus eorum ita mutetur, ut non sint cum materia,
quam ante constituerant, in eodem loco, non manent partes illius materiae, §. 155.
Iam vero omnis relationis mutatio est in ente in se spectato possibilis, §. 133.
Ergo omnis loci mutatio est in omnibus elementis in se spectatis possibilis,
§281, 85. Ergo et ille motus, quo cessant esse partes materiae, cuius partes
fuerant, §283. Si ita mo-
— 139 —
veantur, materia dividitur, §244, 162. Ergo
omnis materia, qualis in mundo, est divisibilis, saltim in et per se, §. 18.
Baumgarten Met XVII, 115, §427