— 486 —
      Si elementa omnia pari gauderent vi inertiae parique volumine, ad intelligendam
corporum raritatis differentiam opus est vacuo absoluto, partibus intermisto.
Neque enim secundum Newtoni, Keillii aliorumque demonstrationes
in medio, tali ratione perfecte impleto, motui libero locus est. Ideoque ad explicandam
mediorum infinite diversam densitatem specificam, e. g. aetheris,
aëris, aquae, auri, indulgendum est immodicae coniectandi libidini, qua, quae
ab hominum intelligentia maxime remota est, ipsa elementorum textura temere
pro lubitu confingitur, mox bullularum tenuissimarum, mox ramorum et spirarum
contortarum instar eam libere et audacter concipiendo, quo materiam miris
modis distentam et exigua materia ingens spatium complexam cogitare possis.
Sed accipe, quae adversum pugnant rationes.
Kant MoPh 486