— XVII 115 —
§. 423.
Philosophia respective primum pro absolute primo habens philosophia
pigrorum dicitur, quae cum falsa sit, elementa relative talia, §421, materialia
et corporea, §422, non habenda sunt pro elementis absolute talibus, immaterialibus
et incorporeis, §422. Hinc haec commodius elementa simpliciter, illa
dicuntur materiae primae*), cf. §. 295.
*) ein allererster Grund-Stoff.
Baumgarten Met XVII, 115, §423