— XVII 114 —
§. 418.
Extensum, aggregatum monadum, quarum singulae sunt impenetrabiles,
iam hinc resistet motui suum locum occupaturorum extra ipsum positorum,
§398, 222, iam
— 135 —
hinc exseret vim inertiae, §294. Extensum, aggregatum
monadum, quarum nulla vis est ulli alteri extra se positae totaliter aequalis,
quarum nullum totum ulli alteri extra prius posito monadato, qua vires, totaliter
aequale est, §272, 406, numquam est in totali aequilibrio*), aequalitate
virium in confligentibus, et iam hinc exseret vim motricem, §294. Tale autem
extensum est omne monadatum in hoc mundo, §414, 396. Ergo monadata in
hoc mundo ob unam eandemque vim suarum monadum repraesentativam, §400,
quatenus ea in impenetrabilibus rationem durantis loci, quietis, certique motus
absentis continet, vim inertiae, quatenus eadem in numquam totaliter aequilibrantibus,
mutationis loci, motusque certi rationem continet, vim motricem prodent,
materia, §416, et corpora physica, §417. Quae duae vires tantum abest,
ut ita sint oppositae sibi invicem, ut posita una diverso respectu non possit
simul in eodem subiecto poni altera, §87, ut potius in respectu ad diversos
motus sint simul in quocumque huius mundi extenso, §417, eademque vis
dato extenso tributa respectu dati motus motrix, respectu motus huic oppositi
sit vis inertiae, et v. v., §. 415.
*) Gleichgewicht der Kräfte.
Baumgarten Met XVII, 114, §418