— XVII 113 —
§. 416.
Monades in universo constituentes extensum, §414, semper agunt, §216,
285, vi sua, §400, repraesentantes universi sui singulos status, et suos, etiam
futuros, §298, quatenus hi iidem sunt cum antecedentibus perdurantes, certum
motum impediente, certo motui resistente, §415, 210, quatenus autem hi diversi
sunt ab antecedentibus, certum alium motum efficiente, s. movente, §415, 210.
Praedicatorum singulis partibus convenientium aggregatum toti tribuitur, §. 155.
Hinc monades quaedam huius universi constituunt extensum, cui vis inertiae
tribuatur, §294, hinc materiam, §295. Materia nec huius universi, nec ullius
ulla potest esse totaliter homogenea, §. 407.
Baumgarten Met XVII, 113, §416