— 66 —
      Hinc videre licebit animum in immensum evolare
potentem, ubi iam olim hoc in arctissimoque carcere
detentus fuerat, unde quasi per rimas densioraque foramina
ad distantissimos stellarum orbes obtusam oculorum
aciem intendebat: cuius etiam alae (pro more)
— 67 —
veluti cultro hebetis credulitatis incisae non ultra
densarum nubium velamen in aspectum amplissimi
universi expediebantur, quique propriae technis phantasiae
fabrefactum, inter nos, invidentiumque deorum
gloriam, medium plusquam aeneum et adamantinum
opinabatur intercedere: iam ex illo infinitae mortalitatis,
fatalis irae, plumbei iudicii, incertissimae salutis,
partialis amoris, Erinnyum aeternarum, adamantinorumque
ostiorum atque catenarum nusquam existentium
horrore solutus, aerem atque spacium tot
tantorumque mundorum capacissimum, utpote infinitum
subit, quibus redditus clarior caelum penetrat,
stellas discurrit, transvolat ultra imaginarias mundi
margines, ipsique octavae illius, nonae illius, decimae
illius et aliarum, quas philosophorum caecitas mathematicorumque
vanitas sibi finxit, sphaerarum moenia
evanescunt. Hic coram omni sensu atque ratione, solertissimae
inquisitionis clavibus, claustra veritatis reserantur,
caeci illuminantur, mutorum exsolvuntur
linguae, claudique pro spiritualibus, mentisque progressibus
impediti solidantur, et eriguntur, ubi non minus
ipsis astra praesentia, atque ipsos astris efficit
praesentes altius incumbens seseque attollens ratio,
quam si solis, lunae, caeterorumque astrorum per habitacula
discurrerent, atque regiones: siquidem ea ipsa,
quam huic quem incolimus mundo similia, quam
— 68 —
dissimilia, quam minora peiorave, aut quam maiora
meliorave possint existere, apertissime videbitur. [>]
Bruno Acr 66-67-68