— XVII 113 —
§. 413.
Vires vivae monadum in mundo per contactum mutuum inter se confligentium
— 132 —
sunt aequales, §412, 331, et quia eaedem non possunt rationes
proximae contradictiorum esse, §140, 36, proxime locum, §408, 409, hinc
coniunctionem sibi mutuo determinantes, §281, 85, non continent rationem
separationis mutuae proximam, §72. Hinc, nisi accedat vis tertia, contingunt
se inseparabiliter, §386, unum constituentes, §73, unitae, §. 79.
Baumgarten Met XVII, 113, §413