— XVII 112 —
§. 412.
Influxus compositus partium mundi in alias extra ipsas est totum plurium
simplicium influxuum, §215, 214. Cuivis ex his respondet reactio aequalis,
§411. Iam si addas aequalibus aequalia, summae sunt aequales, §70. Ergo
omni influxui composito partium mundi respondet aequalis reactio. Hinc reactio
partium mundi omnis in alias extra ipsas est influxui seu actioni transeunti
aequalis, §. 411.
Baumgarten Met XVII, 112, §412