— XVII 112 —
§. 411.
Actio transiens seu influxus partium mundi in alias extra ipsas est aut
simplex aut compositus, §215. Simplex est etiam minimus, §247, 214. Huic
respondet reactio, aut minima, aut maior, §160, 161. Si minima est, est influxui
aequalis, §70. Si maior ponatur reactio, id, quo excedit influxum reactio,
ponit reactionem influentis, §410, hinc influxus eius non erit simplex,
§215, quod contra hypothesin. Ergo influxui simplici respondet aequalis reactio, §. 70.
Baumgarten Met XVII, 112, §411