— XVII 111 —
§. 405.
Omnes omnis et huius mundi, cui spiritus insunt, spiritus sunt monades,
§404, vires repraesentativae mundi sui ex parte saltim distincte, §402, non
extensi, nec singuli spatium replentes, nec habent magnitudinem quantitativam,
indivisibiles, finiti, certo tantum virium gradu praediti, malo metaphysico obnoxii,
partialiter sibi similes, sed et singuli partialiter dissimiles et inaequales,
nec singuli figuram agnoscentes, §396, unicus omnium perfectissimus est,
§77, 185.
Baumgarten Met XVII, 111, §405