— XVII 111 —
§. 402.
Monades clare mundum repraesentantes aut sibi eum distincte, saltim ex
parte, repraesentant, aut minus, §10. Priores intelligunt, §69. Ergo facultatem
habent distincte cognoscendi, §216, i. e. intellectum*) (strictius dictum,
cf. §. 519). Substantia intellectualis** ), i. e. intellectu praedita, est spiritus***)
(intelligentia, persona). Ergo monades huius universi intellectuales sunt spiritus,
§230. Solos in hoc mundo spritus admittens est idealista.
*) Verstand. **) das mit Verstand begabt. ***) ein Geist.
Baumgarten Met XVII, 111, §402