— XVII 111 —
§. 400.
Omnes compositi, hinc et huius, mundi monades sunt in universali nexu,
§357, hinc singulae singularum aut rationes sunt aut rationata, aut utrumque,
§14, 48. Ex rationato cognosci potest ratio, §29. Ergo ex quavis omnis
compositi, hinc et huius, mundi monade singulae mundi, ad quem pertinet,
partes cognosci possunt, §14, i. e. singulae omnis, hinc et huius, compositi
mundi monades sunt vires, §199, repraesentativae sui universi (sunt specula eius
activa, §210, indivisibilia, §244, microcosmi, mundi in compendio, suique mundi
concentrationes
, seu habent vim, praeditae sunt vi repraesentativa sui universi).
Baumgarten Met XVII, 111, §400