— XVII 110 —
§. 398.
Monadum omnis, hinc et huius, universi finitarum, §354, quaelibet extra reliquas,
si subsistere ponatur, substitura, §192, non potest cum ulla altera esse in
eodem totaliter loco, §282. Substantia, in cuius loco nequit esse alia extra
eam posita
, est impenetrabilis*) (solida). Ergo omnis substantia, hinc et
monades, tam huius, quam omnis compositi mundi, sunt impenetrabiles, §. 230.
*) undurchdringlich.
Baumgarten Met XVII, 110, §398