— XVII 110 —
§. 397.
Monades omnis, hinc et huius, compositi mundi, cum sint actuales extra
se invicem positae, §354, 224, aut erunt entia simultanea, aut successiva, aut
utraque, §238, hinc singulares habent positum, §148, aut in simultaneis,
locum, aut in successivis, aetatem, aut utrumque, §281, licet singulae locum
non repleant, §. 396.
Baumgarten Met XVII, 110, §397