— XVII 110 —
§. 396.
Monades omnis, hinc et huius, compositi mundi sunt possibilia, §8, rationalia,
§24, entia, §63, una, §73, vera, §90, obiective certa, §93, perfecta,
§99, bona, §100, entia contingentia, §257, mutabilia, §133, realia,
§136, universaliter connexa, §357, sunt vi praeditae, immo vires, etiam strictius
dictae, §199, habent statum internum, §206, et externum, §207, modificabiles,
§209, non extensae, nec spatium replentes singulae, at aggregatae,
§242, nec habent magnitudinem quantitativam, §243, indivisibiles, §244,
finitae, §354, hinc habent certum virium limitem, §249, malum metaphysicum,
§250, partialiter sibi similes, §265, 268, at partialiter etiam tam dissimiles,
quam inaequales, §273, singulae non admittentes figuram, ita tamen, ut totum
earum admittat figuram, §. 280.
Baumgarten Met XVII, 110, §396