— 382 —
      Certe, hisce fundamenti loco substratis, facile videre est, cur nitrum, igni
valido tostum, adeo ingentem reddat elastici aëris copiam, quippe subtilissimum
acidum, a parte crassiore divisum, in tenuissimum vaporem redactum, fit ipse
aër. Pariter proclive est, cur, quae igni pertinacissime resistunt materiae,
maximam largiantur et emittant aëris copiam, e. g. cur tartarus vini Rhen. plus
nitro reddat, quippe, quae tardissime et magno renisu acidum, amplexibus suis
conclusum, missum faciunt materiae, ab iis etiam hoc in subtilissimae cuticulae
forma divellitur, ita ut constituere possit elasticum adeo mobile, quale aër est,
cum contra, e quibus largior educitur vapor, etiam crassior prodeat, qui frigore
aucto nihil praestare potest elasticitatis.
Kant Ign 382