— XVII 109 —
§. 393.
Mundi compositi partes singulae et simul sumptae non possunt esse accidentia.
Cum enim exsistere talis mundus non posset, nisi in substantiis, §155,
191, nec posset tamen infinitae inhaerere, §388, nec unicae finitae, §224, 194,
requireret plures substantias finitas, quibus inhaereret, §77. At hae constituerent
seriem finitorum actualium, quae si non esset pars mundi ex meris
accidentibus compositi,
— 124 —
cum ipso tamen constitueret seriem finitorum
actualium ipso maiorem, §160, hinc ipse non esset mundus, §354. Si series
illa, quam substantiae finitae constituerent, esset pars eius mundi, non esset
ille ex meris accidentibus compositus, §155. Hinc impossibilis est mundus ex
meris accidentibus compositus, §61, 62. Omnis mundus compositu sest compositum
strictius dictum, §225. Omnis mundus aut est substantia, §389, 392,
aut compositum strictius dictum.
Baumgarten Met XVII, 109, §393