— XVII 109 —
§. 390.
Si hic mundus fuerit accidens, non tamen est accidens substantiae infinitae,
alias non exstiturus extra suum substantiale, §196, 388, nec exsistere potest,
nisi in substantia, aut substantiis, §194. Ergo si hic mundus sit accidens,
infinita substantia nec tunc est unica substantia, §77, 389. Iam alteruter casus
est necessarius, §191, 10. Ergo substantia infinita non est substantia unica.
Baumgarten Met XVII, 109, §390