— XVII 108 —
§. 388.
Mundus nec est substantia infinita, §372, 248, nec determinatio eius
interna, §365, 252, hinc nec essentia entis infiniti, §40, nec attributum, nec
modus, §50, nec modificatio, §209. Hinc omnis mundus extra substantiam
infinitam ponendus est, adeoque hic etiam mundus exsistit extra ens infinitum,
quod ideo vocatur ens extramundanum*), ens extra hunc mundum actuale.
*) das Wesen ausser der Welt.
Baumgarten Met XVII, 108, §388