— XVII 108 —
§. 387.
Quod exsisteret sine ratione sufficiente ulla proxima, §27, exsisteret per
casum purum, §22, 383, hinc saltus absolutus est impossibilis, §386, 284, nec
in hoc, nec in ullo mundo ponendus, §354, 58. Respectivus etiam omnis, si
non inordinati quid est, est tamen aliquid extraordinarii, §. 384.
Baumgarten Met XVII, 108, §387