— XVII 107 —
§. 381.
Progressus in infinitum, quantuscumque poneretur, esset ens contingens,
§380, 155, hinc haberet causam efficientem extra se positam, §334. Haec
non posset esse ens contingens, dum enim illud iterum esset ens ab alio, §308,
non esset causa progressus in infinitum, nisi secundum quid talis, §28. Ergo
non extra progressum ipsum posita, sed pars eius, §155, 380. Ergo causa
efficiens progressus in infinitum deberet esse ens necessarium, §109, et independens,
§310. Quocumque modo hoc potest exsistere, eo modo exsistit, §. 259.
At potest exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, §310. Ergo
nec est causatum alterius extra se positi, adeoque causa effectuum suorum simpliciter
talis, §28. Hinc progressus in infinitum, qui deberet esse sine causa
simpli-
— 120 —
citer tali, §380, et tamen eam habere, est impossibilis, §7, nec in
hoc, nec in ullo mundo ponendus, §354, 58.
Baumgarten Met XVII, 107, §381