— XVII 106 —
§. 378.
Si vel unica pars huius mundi esset alia, quam est, mundus hic non esset
totaliter idem, qui est, §155, 267. Iam omnes partes huius universi possunt
esse aliae, quam sunt, §354, 20. Ergo possibiles sunt mundi partim ab hoc
diversi, §38, partim iidem cum eo, §265, i. e. plures, §. 74.
Baumgarten Met XVII, 106, §378