— XVII 105 —
§. 371.
Mundus non potest oriri, nisi ex nihilo. Ponatur enim aliquis mundus
ita oriri, ut tamen iam aliqua pars eius ipsi
— 116 —
praeexstiterit: quoniam et
quamdiu haec pars eius exstitit, fuit ex parte exsistens, uti semper erit, si exstiterit,
non vero non exsistens, hinc post partem praeexsistentem oriri visus
non oritur: §227, cum nondum ortus esset talis mundus, non tamen fuit amplius
mere possibilis, dum totum exsistentis partis esset, adeoque iam, qua exsistentiam,
determinatus, §54. Ergo mundus non oriens ex nihilo non oritur, §. 228.
— XVII 106 —
Sic et mundus non annihilatus non interit, dum superstite parte manet ex parte
exsistens, uti semper fuit, si exstitit, hinc non mutatur in non exsistens, §. 227.
Ergo mundus non potest interire, nisi per annihilationem, §. 228.
Baumgarten Met XVII, 105-106, §371