— XVII 104 —
§. 361.
Partes omnis mundi singulae sunt entia contingentia, §354, 257. Hinc
earum exsistentia modus est, §134. Iam exsistentia singularum mundi partium
simul sumptarum est exsistentia mundi, §155. Ergo mundi exsistentia modus
est, et omnis mundus est ens contingens, §111. Aliter: Pone quendam mundum
esse ens necessarium, omnes eius determinationes internae erunt absolute
necessariae, nec hinc ulla pars istius mundi habebit modos, §108, 157, nec
erit ens contingens, §134, sed omnis pars illius mundi erit ens necessarium,
§109, hinc infinitum, §258, q. a., §. 354.
Baumgarten Met XVII, 104, §361