— XVII 104 —
§. 357.
In omni mundo sunt partes actuales, §354, 155, hae singulae connectuntur
cum toto, §14, 157, hinc singulae connectuntur cum singulis, §33, Ergo
in omni mundo nexus est partium et harmonia universalis, §48, i. e. in mundo
non datur insula
. Aliter: partes mundi vel sunt extra se invicem posita actualia,
et connectuntur singula cum singulis, §279, 306, vel sunt eius determinationes
internae non positae extra se invicem, §10, 37, et connectuntur
singulae cum singulis, §49. Ουκ εστιν επεισοδιωδης, εστιν ωσπερ στρατευμα
Baumgarten Met XVII, 104, §357