— XVII 102 —
§. 349.
Scientia signorum est (semiotica, semiologia philosophica, symbolice) characteristica*),
eaque, I. heuristica**), de inveniendis signis tam primitivis***),
quae non habent signa pro partibus, quam derivativis***), quae ex signis
sunt composita. Horum modus compositionis essentiae signati si sit similior,
sunt ea essentialia*****). Heuristica signorum derivativorum est combinatoria******),
et II. hermeneutica*******), de cognoscen-
— 109 —
dis signorum signatis.
Haec hermeneutica universalis est ********). Characteristica prognosticorum
est mantica*********).
*) die allgemeine Zeichen-Kunst. **) die erfindende. ***) einfache.
****) zusammen gesetzte Zeichen. *****) wesentliche Zeichen. ******) die
verbindende. *******) die deutende.********) die allgemeine Auslegungs-Kunst.
*********) die Kunst der Vorbedeutungen.
Baumgarten Met XVII, 102, §349