— XVII 101 —
§. 342.
Intentionis rationes in intendente vocantur causae impulsivae*). Finis
est effectus actionis et mediorum, quibus agens utitur vel abutitur, §341, 319.
Hinc finis plenus est aequalis actioni et mediis. Media et actio sunt aequalia
(proprotionata) fini pleno, §331. Captatio occasionis, §323, et impedimentorum
remotio, §221, sunt media, §. 341.
*)Trieb oder bewegende Ursachen.
Baumgarten Met XVII, 101, §342