— XVII 100 —
§. 341.
Si quis utitur vel abutitur aliquo ad bonum sibi visum actuandum: ipsum
bonum agenti visum finis*), cf. §248, causae finis, quibus ad finem uti vel
abuti potest, media**) (destinata, finita, cf. §248, remedia), finisque repraesentatio
intentio***) dicitur. Iam finis est principium usus vel abusus, §338,
307, hinc causa finalis, §338, 307.
*) Zweck. **) Mittel. ***) Absicht.
Baumgarten Met XVII, 100, §341