— 398 —
SECTIO III.
De principiis formae mundi sensibilis.
§. 13.

      Principium formae universi est, quod continet rationem nexus
universalis, quo omnes substantiae atque earum status pertinent ad
idem totum, quod dicitur mundus. Principium formae mundi sensibilis
est, quod continet rationem nexus universalis omnium, quatenus sunt
phaenomena. Forma mundi intelligibilis agnoscit principium obiectivum,
h. e. causam aliquam, per quam exsistentium in se est colligatio. Mundus
autem, quatenus spectatur ut phaenomenon, h. e. respective ad
sensualitatem mentis humanae, non agnoscit aliud principium formae
nisi subiectivum, h. e. certam animi legem, per quam necesse est, ut
omnia, quae sensuum obiecta (per istorum qualitatem) esse possunt
necessario pertinere videantur ad idem totum. Quodcunque igitur tandem
sit principium formae mundi sensibilis, tamen non complectitur
nisi actualia, quatenus in sensus cadere posse putantur, ideoque nec
immateriales substantias, quae, qua tales, iam per definitionem a sensibus
externis omnino excluduntur, nec mundi causam, quae, cum per
illam mens ipsa exsistat et sensu aliquo polleat, sensuum obiectum esse
non potest. Haec principia formalia universi phaenomeni absolute prima,
catholica et cuiuslibet praeterea in cognitione humana sensitivi quasi
schemata et condiciones, bina esse, tempus et spatium, iam demonstrabo.
Kant Diss 398