— XVII 98 —
§. 331.
Effectus plenus tantus est, quanta actio, per quam actuatur, §330, 214,
hinc actioni aequalis est, §70. Iam actio tanta, quanta vis viva, per quam
actuatur, §220, 166, hinc actio viribus vivis, a quibus actuatur, aequalis est, §. 70.
Ergo actio causae efficientis aequalis est viribus eius vivis, §319. Hinc effectus
plenus aequalis
(proportionatus) est viribus causae efficientis vivis, §. 275.
Baumgarten Met XVII, 98, §331