— XVII 97 —
§. 325.
Sint eventus A et B interne in aliquo gradu iidem, et spectentur in diversissimis
circumstantiis, diversitas inde pendens non est, nisi in relationibus,
§323, hinc externa, §37. Ergo interna eventuum identitas diversitate circumstantiarum,
loci, aetatis, §281, 85, e. c. nec augetur, nec minuitur, §162, i. e.
Locus et tempus non variant rem interne.
Baumgarten Met XVII, 97, §325