— 362 —
      [23] Sed dicamus quid fortasse rei sit: Galli substantiae nominibus
abundant: substantia a se bruta, et immobilis, nec comparationis est patiens.
Quare nec sententias inflammare, quod sine motu, et quidem vehementi
non fit: nec amplificare, et exaggerare quicquam possunt. Indidem verba invertere
nequeunt; quia cum substantia summum sit rerum genus, nihil medii
substernitur, in quo similitudinum extrema conveniant, et uniantur: quamobrem
metaphorae in ejus generis nominibus uno vocabulo fieri non possunt,
et ut plurimum durae sunt. Ad haec Orationis ambitum conati, nihil
ultra membra praestiterunt: nec ampliores versus quam quos dicunt Alexandrinos
fundunt: qui et ipsi, praeterquamquod distrophi sunt, cum praeterea
singuli sententias claudant, et bini similiter desinant, quarum rerum
altera omnem minuit amplitudinem, altera omnem allevat gravitatem, sunt
inertiores, tenuioresque elegiacis: duas duntaxat voculationum [51r] sedes,
ultimam, et penultimam habent: et ubi Nos ab ultima tertiam acuimus,
ii accentum in penultimam transferunt: quod nescio quid fracti, et effeminati
sonat: quibus rebus ii nec amplis periodis, nec grandibus, concinnisque
numeris apti sunt. Sed sicut eadem lingua omnis sublimis, ornatique dicendi
— 363 —
characteris impos, sic tenuis patientissima est: cum enim substantiae
nominibus scateat, et iis ipsis substantias, quas Scholae dicunt, abstractas
significat, rerum semper summa perstringit. Quare didascalico dicendi generi
aptissima est: quia artes, scientiaeque summa rerum genera persequuntur.
Cum haec igitur omnia ita sint; Eloquentiam suae linguae parem, ab una
sententiarum veritate, tenuitateque, et ordinis virtute commendant.
Vico Diss 362-363